Fondare 12332 Risultati per: Os
Dixeruntque ad pharaonem: “Ad peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen”. (Liber Genesis 47, 4)
Dixit itaque rex ad Ioseph: “Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)
Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum”. (Liber Genesis 47, 6)
Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao; (Liber Genesis 47, 11)
et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis. (Liber Genesis 47, 12)
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: “Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia?”. (Liber Genesis 47, 15)
Quibus ille respondit: “Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis”. (Liber Genesis 47, 16)
Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. (Liber Genesis 47, 17)
Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: “Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus. (Liber Genesis 47, 18)
Cur ergo moriemur, te vidente, et nos et terra nostra? Eme nos et terram nostram in servitutem regiam et praebe semina, ne, pereunte cultore, redigatur terra in solitudinem”. (Liber Genesis 47, 19)
Emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subiecitque eam pharaoni (Liber Genesis 47, 20)