Mosaico decorativo

Fondare 12332 Risultati per: Os

  • Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim. (Liber Genesis 46, 22)

  • Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem. (Liber Genesis 46, 25)

  • Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)

  • Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. (Liber Genesis 46, 28)

  • Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. (Liber Genesis 46, 29)

  • Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)

  • Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me. (Liber Genesis 46, 31)

  • Cumque vocaverit vos et dixerit: "Quod est opus vestrum?". (Liber Genesis 46, 33)

  • Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium”. (Liber Genesis 46, 34)

  • Ingressus ergo Ioseph nun tiavit pharaoni dicens: “Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta, quae possident, venerunt de terra Chanaan; et ecce consistunt in terra Gessen”. (Liber Genesis 47, 1)

  • Ex omnibus fratribus suis quinque viros statuit coram rege, (Liber Genesis 47, 2)

  • quos ille interrogavit: “Quid habetis operis?”. Responderunt: “Pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri”. (Liber Genesis 47, 3)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina