Fondare 67 Risultati per: Hebron

  • Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus. (Liber I Regum 2, 11)

  • Filii autem Chaleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph; et filius eius Maresa pater Hebron. (Liber I Paralipomenon 2, 42)

  • Porro filii Hebron: Core et Thapphua et Recem et Samma; (Liber I Paralipomenon 2, 43)

  • David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel, (Liber I Paralipomenon 3, 1)

  • Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 3, 4)

  • Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel. (Liber I Paralipomenon 5, 28)

  • Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel. (Liber I Paralipomenon 6, 3)

  • Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudae et suburbana eius per circuitum; (Liber I Paralipomenon 6, 40)

  • Porro filiis Aaron dederunt civitatem ad confugiendum: Hebron et Lobna et suburbana eius, (Liber I Paralipomenon 6, 42)

  • Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “Os tuum sumus et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)

  • Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 24)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina