Fondare 67 Risultati per: Hebron

  • Cepitque eam et percussit in ore gladii, regem quoque eius et omnia oppida eius universasque animas, quae ibi fuerant commoratae; non reliquit ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta, quae in ea repperit, consumens gladio. (Liber Iosue 10, 37)

  • et cepit eam; regem quoque eius et omnia oppida eius percussit in ore gladii; non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lobna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. (Liber Iosue 10, 39)

  • In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit. (Liber Iosue 11, 21)

  • rex Ierusalem unus, rex Hebron unus, (Liber Iosue 12, 10)

  • Benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem; (Liber Iosue 14, 13)

  • atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iephonne Cenezaeo usque in praesentem diem, quia adimplevit, ut sequeretur Dominum, Deum Israel. (Liber Iosue 14, 14)

  • Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe (id est civitas Arbe), hominis maximi inter Enacim. Et terra cessavit a proeliis. (Liber Iosue 14, 15)

  • Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron. (Liber Iosue 15, 13)

  • et Ammatha et Cariatharbe — haec est Hebron — et Sior: civitates novem et villae earum. (Liber Iosue 15, 54)

  • Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali et Sichem in monte Ephraim et Cariatharbe — ipsa est Hebron — in monte Iudae; (Liber Iosue 20, 7)

  • Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum. (Liber Iosue 21, 11)

  • Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis (Liber Iosue 21, 13)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina