Fondare 550 Risultati per: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio

  • Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: (Liber Genesis 21, 9)

  • Dure accepit hoc Abraham propter filium suum. (Liber Genesis 21, 11)

  • Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)

  • Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”. (Liber Genesis 21, 13)

  • Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)

  • Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis. (Liber Genesis 21, 22)

  • Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”. (Liber Genesis 21, 23)

  • Dixitque Abraham: “Ego iurabo”. (Liber Genesis 21, 24)

  • Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. (Liber Genesis 21, 25)

  • Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus. (Liber Genesis 21, 27)

  • Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. (Liber Genesis 21, 28)

  • Et inierunt foedus in Bersabee. (Liber Genesis 21, 32)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina