Fondare 550 Risultati per: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio

  • Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen”. (Liber Genesis 19, 32)

  • Altera quoque die dixit maior ad minorem: “Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro”. (Liber Genesis 19, 34)

  • Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris. (Liber Genesis 20, 1)

  • Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. (Liber Genesis 20, 9)

  • Respondit Abraham: “Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam. (Liber Genesis 20, 11)

  • Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam (Liber Genesis 20, 14)

  • Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt; (Liber Genesis 20, 17)

  • concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham. (Liber Genesis 20, 18)

  • Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac (Liber Genesis 21, 3)

  • Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius. (Liber Genesis 21, 5)

  • Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”. (Liber Genesis 21, 7)

  • Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. (Liber Genesis 21, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina