Fondare 4238 Risultati per: Eum
In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus. (Liber Isaiae 27, 8)
In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)
Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. (Liber Isaiae 28, 14)
Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium meum. (Liber Isaiae 28, 23)
Nonne, cum adaequaverit faciem eius, spargit nigellam et serit cuminum, ponit triticum et hordeum et far in finibus suis? (Liber Isaiae 28, 25)
Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum. (Liber Isaiae 28, 28)
sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, (Liber Isaiae 29, 23)
“Vae, filii desertores, dicit Dominus, eo quod facitis consilium et non ex me, et pactum statuitis et non per spiritum meum, ut addatis peccatum super peccatum! (Liber Isaiae 30, 1)
Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine pharaonis et habentes fiduciam in umbra Aegypti. (Liber Isaiae 30, 2)
Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum. (Liber Isaiae 30, 18)
Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis agitatis expugnabit eos. (Liber Isaiae 30, 32)
Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel. (Liber Isaiae 31, 6)