Mosaico decorativo

Trouvé 4238 Résultats pour: Eum

  • In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus. (Liber Isaiae 27, 8)

  • In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)

  • Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. (Liber Isaiae 28, 14)

  • Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium meum. (Liber Isaiae 28, 23)

  • Nonne, cum adaequaverit faciem eius, spargit nigellam et serit cuminum, ponit triticum et hordeum et far in finibus suis? (Liber Isaiae 28, 25)

  • Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum. (Liber Isaiae 28, 28)

  • sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, (Liber Isaiae 29, 23)

  • “Vae, filii desertores, dicit Dominus, eo quod facitis consilium et non ex me, et pactum statuitis et non per spiritum meum, ut addatis peccatum super peccatum! (Liber Isaiae 30, 1)

  • Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine pharaonis et habentes fiduciam in umbra Aegypti. (Liber Isaiae 30, 2)

  • Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum. (Liber Isaiae 30, 18)

  • Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis agitatis expugnabit eos. (Liber Isaiae 30, 32)

  • Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel. (Liber Isaiae 31, 6)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina