Fondare 4238 Risultati per: Eum
Et praecepit eis dicens: “Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei (Liber Genesis 49, 29)
ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet”. (Liber Genesis 49, 31)
Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum. (Liber Genesis 50, 1)
Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. (Liber Genesis 50, 3)
eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar”. (Liber Genesis 50, 5)
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre. (Liber Genesis 50, 13)
Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: “Servi tui sumus”. (Liber Genesis 50, 18)
praecipiens eis: “Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate”. (Liber Exodus 1, 16)
Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)
et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. (Liber Exodus 1, 21)
quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus. (Liber Exodus 2, 2)
Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis, (Liber Exodus 2, 3)