Fondare 4238 Risultati per: Eum
Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum"”. (Liber Genesis 44, 20)
Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum". (Liber Genesis 44, 21)
Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)
Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat (Liber Genesis 44, 30)
videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)
Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam”. (Liber Genesis 44, 34)
Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris. (Liber Genesis 45, 9)
En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos. (Liber Genesis 45, 12)
Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me”. (Liber Genesis 45, 13)
Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)
Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, (Liber Genesis 45, 27)