Mosaico decorativo

Fondare 2353 Risultati per: Enim

  • Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 52)

  • Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet. (Prophetia Ezechielis 17, 18)

  • Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 26)

  • considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 28)

  • quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt, post idola enim sua cor eorum gradiebatur. (Prophetia Ezechielis 20, 16)

  • In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 40)

  • Stat enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit. (Prophetia Ezechielis 21, 26)

  • Haec enim dicit Dominus Deus: “Adduc ad eas congregationem et trade eas in terrorem et in rapinam; (Prophetia Ezechielis 23, 46)

  • Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere; (Prophetia Ezechielis 24, 7)

  • eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum, erat enim radix illius iuxta aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 7)

  • In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt. (Prophetia Ezechielis 32, 25)

  • Cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitates, morietur in eis; (Prophetia Ezechielis 33, 18)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina