Trouvé 2353 Résultats pour: Enim
Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 52)
Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet. (Prophetia Ezechielis 17, 18)
Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 26)
considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 28)
quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt, post idola enim sua cor eorum gradiebatur. (Prophetia Ezechielis 20, 16)
In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 40)
Stat enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit. (Prophetia Ezechielis 21, 26)
Haec enim dicit Dominus Deus: “Adduc ad eas congregationem et trade eas in terrorem et in rapinam; (Prophetia Ezechielis 23, 46)
Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere; (Prophetia Ezechielis 24, 7)
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum, erat enim radix illius iuxta aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 7)
In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt. (Prophetia Ezechielis 32, 25)
Cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitates, morietur in eis; (Prophetia Ezechielis 33, 18)