Fondare 8660 Risultati per: Dom
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)
Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini? (Prophetia Osee 9, 5)
Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius. (Prophetia Osee 9, 8)
“Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”. (Prophetia Osee 9, 14)
Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles. (Prophetia Osee 9, 15)
Profecto nunc dicent: “Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis?”. (Prophetia Osee 10, 3)
Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam. (Prophetia Osee 10, 12)
Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente. (Prophetia Osee 11, 10)
Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. (Prophetia Osee 11, 11)
Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis” C. (Prophetia Osee 12, 1)
Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. (Prophetia Osee 12, 3)
Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. (Prophetia Osee 12, 6)