Fondare 8660 Risultati per: Dom
Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. (Prophetia Osee 1, 6)
Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus”. (Prophetia Osee 1, 7)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 15)
Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”. (Prophetia Osee 2, 18)
Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum. (Prophetia Osee 2, 22)
Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; (Prophetia Osee 2, 23)
Et dixit Dominus ad me: “Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum”. (Prophetia Osee 3, 1)
Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)
“Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; (Prophetia Osee 4, 1)
Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo. (Prophetia Osee 4, 10)
Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”. (Prophetia Osee 4, 15)
Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine? (Prophetia Osee 4, 16)