Fondare 2358 Risultati per: Dies Domini
Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem. (Liber Thobis 1, 21)
et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Bethel dicens: “Convertentur omnes dies festi vestri in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem”. (Liber Thobis 2, 6)
Noli vereri, fili, quia pauperem vitam gessimus. Habes multa bona, si timueris Deum et recesseris ab omni peccato et bene egeris in conspectu Domini Dei tui”. (Liber Thobis 4, 21)
Scis enim quoniam numerat dies pater et, si tardavero diem unum, contristabo eum valde. (Liber Thobis 9, 3)
Et cotidie ex illo die computabat Thobi dies, in quibus iret et in quibus reverteretur filius eius. Et, postquam consummati sunt dies, et filius eius non veniebat, (Liber Thobis 10, 1)
Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)
Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. (Liber Thobis 12, 12)
Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini”. (Liber Thobis 12, 15)
Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 8)
Et reversus est postea in Nineven ipse et commixtura eius, multitudo hominum pugnatorum multa valde. Et erat ibi requiescens et epulans ipse et virtus eius per dies centum viginti. (Liber Iudith 1, 16)
Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sed consummans consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea”. (Liber Iudith 2, 13)
Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes praefectos et duces et magistratus virtutis Assyriae (Liber Iudith 2, 14)