Fondare 2358 Risultati per: Dies Domini
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius. (Liber Nehemiae 5, 18)
Dixit autem Nehemias, ipse est praepositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitae instruentes populum universo populo: “Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere”. Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis. (Liber Nehemiae 8, 9)
Et dixit eis: “Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra”. (Liber Nehemiae 8, 10)
Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes: “Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere”. (Liber Nehemiae 8, 11)
Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta ordinationem. (Liber Nehemiae 8, 18)
Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum suum. (Liber Nehemiae 9, 3)
adhaeserunt fratribus suis optimatibus pollicentes et iurantes, ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, et ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et praecepta eius, (Liber Nehemiae 10, 30)
Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege; (Liber Nehemiae 10, 35)
et ut afferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini, (Liber Nehemiae 10, 36)
Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos. (Liber Nehemiae 11, 23)
Filii Levi principes familiarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib. (Liber Nehemiae 12, 23)
Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et Levitae consecrabant filiis Aaron. (Liber Nehemiae 12, 47)