Mosaico decorativo

Fondare 2358 Risultati per: Dies Domini

  • Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)

  • Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)

  • Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae”. (Liber Exodus 34, 26)

  • Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)

  • Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)

  • sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur. (Liber Exodus 35, 2)

  • Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est. (Liber Exodus 35, 22)

  • Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 34)

  • Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 35)

  • Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 38)

  • Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 3)

  • Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 10)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina