Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini
Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)
Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)
Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae”. (Liber Exodus 34, 26)
Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)
Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)
sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur. (Liber Exodus 35, 2)
Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est. (Liber Exodus 35, 22)
Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 34)
Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 35)
Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 38)
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 3)
Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 10)