Fondare 600 Risultati per: Deum
Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum, (Liber Psalmorum 44, 21)
Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat. (Liber Psalmorum 50, 22)
“Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis”. (Liber Psalmorum 52, 9)
Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum. (Liber Psalmorum 53, 3)
Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt; (Liber Psalmorum 53, 5)
Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 54, 5)
Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. (Liber Psalmorum 55, 17)
Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 55, 20)
Clamabo ad Deum Altissimum, Deum, qui benefecit mihi. (Liber Psalmorum 57, 3)
Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius; (Liber Psalmorum 66, 8)
Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. (Liber Psalmorum 66, 16)
Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum. (Liber Psalmorum 68, 19)