Fondare 600 Risultati per: Deum
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)
“Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea”. (Liber Iob 40, 2)
Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. (Liber Psalmorum 7, 11)
IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum. (Liber Psalmorum 9, 18)
Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “Non requires”. (Liber Psalmorum 10, 13)
Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum. (Liber Psalmorum 14, 2)
In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. (Liber Psalmorum 18, 7)
Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? (Liber Psalmorum 18, 32)
Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar. (Liber Psalmorum 30, 9)
Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Liber Psalmorum 42, 3)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)
Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 4)