Mosaico decorativo

Fondare 1501 Risultati per: Dei

  • Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur; (Liber Sapientiae 12, 26)

  • Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem. (Liber Sapientiae 13, 1)

  • Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)

  • Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo tamquam lex custodita est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta; (Liber Sapientiae 14, 16)

  • Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)

  • Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari possit, ut fit in animalium conspectu; effugerunt autem et Dei laudem et benedictionem eius. (Liber Sapientiae 15, 19)

  • Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)

  • De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)

  • Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit? (Liber Ecclesiasticus 1, 3)

  • Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)

  • Dilectio Dei honorabilis sapientia; (Liber Ecclesiasticus 1, 14)

  • utraque autem sunt dona Dei. (Liber Ecclesiasticus 1, 23)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina