Mosaico decorativo

Fondare 1501 Risultati per: Dei

  • Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • Quomodo computatus est inter filios Dei, et inter sanctos sors illius est? (Liber Sapientiae 5, 5)

  • quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis. (Liber Sapientiae 6, 4)

  • Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 22)

  • Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)

  • candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)

  • Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)

  • Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)

  • Doctrix enim est disciplinae Dei et electrix operum illius. (Liber Sapientiae 8, 4)

  • Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? (Liber Sapientiae 9, 13)

  • Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)

  • ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carissima est terra. (Liber Sapientiae 12, 7)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina