Fondare 1501 Risultati per: Dei
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, (Epistula ad Ephesios 4, 13)
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; (Epistula ad Ephesios 4, 18)
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. (Epistula ad Ephesios 4, 30)
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 5)
Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. (Epistula ad Ephesios 5, 6)
non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; (Epistula ad Ephesios 6, 6)
Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. (Epistula ad Ephesios 6, 11)
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. (Epistula ad Ephesios 6, 13)
inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere; (Epistula ad Ephesios 6, 16)
et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; (Epistula ad Ephesios 6, 17)
repleti fructu iustitiae, qui est per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei. (Epistula ad Philippenses 1, 11)