Fondare 1501 Risultati per: Dei
Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (Epistula ad Galatas 1, 4)
Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam; (Epistula ad Galatas 1, 13)
Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; (Epistula ad Galatas 1, 18)
Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. (Epistula ad Galatas 1, 21)
Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito; (Epistula ad Galatas 2, 1)
vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)
Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)
Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)
Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 5)
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)
Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. (Epistula ad Galatas 3, 26)