Fondare 956 Risultati per: David Scriptor Fetus
Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; (Liber II Samuelis 11, 18)
Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab. (Liber II Samuelis 11, 22)
Et dixit nuntius ad David: “Quia praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. (Liber II Samuelis 11, 23)
Et dixit David ad nuntium: “Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum”. (Liber II Samuelis 11, 25)
Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)
Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: “Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper. (Liber II Samuelis 12, 1)
Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; (Liber II Samuelis 12, 5)
Dixit autem Nathan ad David: “Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul; (Liber II Samuelis 12, 7)
Et dixit David ad Nathan: “Peccavi Domino”. Dixitque Nathan ad David: “Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. (Liber II Samuelis 12, 13)
Et reversus est Nathan domum suam. Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter aegrotavit; (Liber II Samuelis 12, 15)
deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram. (Liber II Samuelis 12, 16)
Accidit autem die septima, ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt enim: “Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram. Nunc quomodo dicemus: “Mortuus est puer”? Peius patrabit!”. (Liber II Samuelis 12, 18)
