Mosaico decorativo

Trouvé 956 Résultats pour: David Scriptor Fetus

  • Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; (Liber II Samuelis 11, 18)

  • Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab. (Liber II Samuelis 11, 22)

  • Et dixit nuntius ad David: “Quia praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. (Liber II Samuelis 11, 23)

  • Et dixit David ad nuntium: “Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum”. (Liber II Samuelis 11, 25)

  • Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)

  • Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: “Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper. (Liber II Samuelis 12, 1)

  • Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; (Liber II Samuelis 12, 5)

  • Dixit autem Nathan ad David: “Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul; (Liber II Samuelis 12, 7)

  • Et dixit David ad Nathan: “Peccavi Domino”. Dixitque Nathan ad David: “Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. (Liber II Samuelis 12, 13)

  • Et reversus est Nathan domum suam. Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter aegrotavit; (Liber II Samuelis 12, 15)

  • deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram. (Liber II Samuelis 12, 16)

  • Accidit autem die septima, ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt enim: “Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram. Nunc quomodo dicemus: “Mortuus est puer”? Peius patrabit!”. (Liber II Samuelis 12, 18)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina