Fondare 989 Risultati per: Bellum Contra Sanctorum
Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. (Prophetia Ezechielis 42, 17)
Ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum sunt; haec est ergo lex domus”. (Prophetia Ezechielis 43, 12)
et non explevistis ministerium sanctorum meorum et posuistis illos ministrantes mihi in sanctuario meo. Propterea (Prophetia Ezechielis 44, 8)
Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum. (Prophetia Ezechielis 45, 3)
Et erit eis oblatio de oblatione terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum; (Prophetia Ezechielis 48, 12)
Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)
(29) A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare”. (Prophetia Danielis 3, 96)
donec denique ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei et qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. Et somnium coram ipso locutus sum: (Prophetia Danielis 4, 5)
Baltassar, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi, visiones somnii mei, quas vidi, et solutionem eius narra. (Prophetia Danielis 4, 6)
In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum petitio, ut cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, dabit illud et humillimum hominem constituet super eo”. (Prophetia Danielis 4, 14)
Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est”. (Prophetia Danielis 4, 15)
In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et scripserunt contra candelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulos manus scribentis. (Prophetia Danielis 5, 5)