Mosaico decorativo

Fondare 989 Risultati per: Bellum Contra Sanctorum

  • “Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb. (Prophetia Ezechielis 21, 2)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel. (Prophetia Ezechielis 21, 7)

  • Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. (Prophetia Ezechielis 21, 27)

  • Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)

  • Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni. (Prophetia Ezechielis 22, 30)

  • Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu, (Prophetia Ezechielis 23, 22)

  • Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis. (Prophetia Ezechielis 23, 24)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon et propheta de eis (Prophetia Ezechielis 25, 2)

  • Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum (Prophetia Ezechielis 26, 8)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem et propheta de ea (Prophetia Ezechielis 28, 21)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam contra pharaonem, regem Aegypti, et prophetabis de eo et de Aegypto universa. (Prophetia Ezechielis 29, 2)

  • Et dabo ignem in Aegypto; quasi parturiens dolebit Sin, et in No scissura erit, et contra Memphin hostes plena die. (Prophetia Ezechielis 30, 16)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina