Liber Sapientiae, 6
1. melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis
2. audite ergo reges et intellegite discite judices finium terræ
3. præbete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
4. quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
5. quoniam cum essetis ministri regni illius non recte judicastis neque custodistis legem justitiæ neque secundum voluntatem Dei ambulastis
6. horrende et cito apparebit vobis quoniam judicium durissimum in his qui præsunt fiet
7. exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
8. non enim subtrahet personam cujusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cujusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et æqualiter cura est illi pro omnibus
9. fortioribus autem fortior instat cruciatio
10. ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
11. qui enim custodierint justa juste justificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
12. concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
13. clara est et quæ numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quærunt illam
14. præoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
15. qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet
16. cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
17. quoniam dignos se ipsa circuit quærens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
18. initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia
19. cura ergo disciplinæ dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
20. incorruptio autem facit esse proximum Deo
21. concupiscentia itaque sapientiæ deducet ad regnum perpetuum
22. si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
23. []
24. quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem
25. neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiæ
26. multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est
27. ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis