Liber Numeri, 31
1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2. ulciscere prius filios Israël de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
3. statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
4. mille viri de singulis tribubus eligantur Israël qui mittantur ad bellum
5. dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
6. quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
7. cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
8. et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
9. ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
10. tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
11. et tulerunt prædam et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis
12. et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israël reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Hiericho
13. egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogæ in occursum eorum extra castra
14. iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
15. ait cur feminas reservastis
16. nonne istæ sunt quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
17. ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quæ noverunt viros in coitu jugulate
18. puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
19. et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
20. et de omni præda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia præparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
21. Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est præceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
22. aurum et argentum et æs et ferrum et stagnum et plumbum
23. et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
24. et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
25. dixitque Dominus ad Mosen
26. tollite summam eorum quæ capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
27. dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
28. et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
29. et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiæ Domini sunt
30. ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
31. feceruntque Moses et Eleazar sicut præceperat Dominus
32. fuit autem præda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
33. boum septuaginta duo milia
34. asinorum sexaginta milia et mille
35. animæ hominum sexus feminei quæ non cognoverant viros triginta duo milia
36. dataque est media pars his qui in prœlio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
37. e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sescentæ septuaginta quinque
38. et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
39. de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
40. de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ
41. tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
42. ex media parte filiorum Israël quam separaverat his qui in prœlio fuerant
43. de media vero parte quæ contigerat reliquæ multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
44. et de bubus triginta sex milibus
45. et de asinis triginta milibus quingentis
46. et de hominibus sedecim milibus
47. tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut præceperat Dominus
48. cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
49. nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
50. ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
51. susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
52. pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
53. unusquisque enim quod in præda rapuerat suum erat
54. et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israël coram Domino