Liber I Regum, 4
1. erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël
2. et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
3. Helioreph et Ahia filii Sesa scribæ Josaphat filius Ahilud a commentariis
4. Banajas filius Jojadæ super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
5. Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis
6. et Ahisar præpositus domus et Adoniram filius Abda super tributa
7. habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant
8. et hæc nomina eorum Benhur in monte Ephraim
9. Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan
10. Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
11. Benabinadab cujus omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem
12. Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quæ est juxta Sarthana subter Hiezraël a Bethsan usque Abelmeula e regione Jecmaan
13. Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse præerat in omni regione Argob quæ est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas
14. Ahinadab filius Addo præerat in Manaim
15. Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio
16. Baana filius Usi in Aser et in Balod
17. Josaphat filius Pharue in Isachar
18. Semei filius Hela in Beniamin
19. Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quæ erant in illa terra
20. Juda et Israël innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque lætantes
21. Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terræ Philisthim usque ad terminum Ægypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus
22. erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similæ et sexaginta chori farinæ
23. decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
24. ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu
25. habitabatque Judas et Israël absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis
26. et habebat Salomon quadraginta milia præsepia equorum currulium et duodecim milia equestrium
27. nutriebantque eos supradicti regis præfecti sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo
28. hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum ubi erat rex juxta constitutum sibi
29. dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris
30. et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum
31. et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Æthan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum
32. locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina ejus quinque et mille
33. et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano usque ad hysopum quæ egreditur de pariete et disseruit de jumentis et volucribus et reptilibus et piscibus
34. et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus