Liber I Maccabaeorum, 11
1. et rex Ægypti congregavit exercitum sicut harena quæ est circa ora maris et naves multas et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo
2. et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset
3. cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus
4. et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam
5. et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex
6. et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic
7. et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem
8. rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala
9. et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui
10. pænituit enim me quod dederim illi filiam meam quæsivit enim me occidere
11. et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum ejus
12. et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestæ factæ sunt inimicitiæ ejus
13. et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Ægypti et Asiæ
14. Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius
15. et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
16. et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est
17. et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo
18. et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
19. et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
20. in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas
21. et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem
22. et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Jonathæ ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato
23. ut audivit autem Jonathas jussit obsideri et elegit de senioribus Israël et de sacerdotibus et dedit se periculo
24. et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidæ et invenit gratiam in conspectu ejus
25. et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
26. et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
27. et statuit ei principatum sacerdotii et quæcumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum
28. et postulavit Jonathas a rege ut inmunem faceret Judæam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta
29. et consensit rex et scripsit Jonathæ epistulas de his omnibus hunc modum continentes
30. rex Demetrius Jonathæ fratri salutem et genti Judæorum
31. exemplum epistulæ quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis
32. rex Demetrius Lastheni parenti salutem
33. genti Judæorum amicis nostris et conservantibus quæ justa sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent
34. statuimus ergo illis omnes fines Judææ et tres civitates Lyddam et Ramathæ quæ additæ sunt Judææ ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quæ ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terræ et pomorum
35. et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quæ nobis deferebantur
36. omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus
37. nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Jonathæ et ponatur in monte sancto in loco celebri
38. et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum ejus
39. Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et jit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri
40. et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum ejus adversum illum et mansit illic diebus multis
41. et misit Jonathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in præsidiis erant quia inpugnabant Israël
42. et misit Demetrius ad Jonathan dicens non hæc tantum faciam tibi et genti tuæ sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
43. nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus
44. et misit ei Jonathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
45. et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem
46. et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et cœperunt pugnare
47. et vocavit rex Judæos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
48. et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
49. et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
50. da nobis dextras et cessent Judæi obpugnantes nos et civitatem
51. et projecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Judæi in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno ejus et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa
52. et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu ejus
53. et mentitus est omnia quæcumque dixit et alienavit se ab Jonathan et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat et vexabat eum valde
54. post hæc autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema
55. et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
56. et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
57. et scripsit Antiochus adulescens Jonathæ dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis
58. et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream
59. et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti
60. et exiit Jonathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice
61. et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazæ et obsedit eam et succendit quæ in circuitu erant civitates et prædatus est eas
62. et rogaverunt Gazenses Jonathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum
63. et audivit Jonathas quia prævaricati sunt principes Demetrii in Cades quæ est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni
64. et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam
65. et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos
66. et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et ejecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea præsidium
67. et Jonatha et castra ejus adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor
68. et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso
69. insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt prœlium
70. et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Judas filius Chalfi princeps militiæ exercitus
71. et scidit Jonathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit
72. et reversus est ad eos in prœlium et convertit illos et pugnaverunt
73. et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc
74. et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Jonatha in Hierusalem