Liber I Maccabaeorum, 10
1. et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic
2. et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in prœlium
3. et misit Demetrius ad Jonathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum
4. dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos
5. recordabitur enim omnium quæ fecimus in eum et in fratrem ejus et in gentem ejus
6. et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium ejus et obsides qui erant in arce jussit tradi ei
7. et venit Jonathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
8. et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum
9. et traditi sunt Jonathæ obsides et reddidit eos parentibus suis
10. et habitavit Jonathas in Hierusalem et cœpit ædificare et innovare civitatem
11. et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt
12. et fugerunt alienigenæ qui erant in munitionibus quas ædificaverat Bacchides
13. et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
14. tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei erat enim hæc eis ad refugium
15. et audivit Alexander rex promissa quæ promisit Demetrius Jonathæ et narraverunt ei prœlia et virtutes quas ipse fecit et fratres ejus et labores quos laboraverunt
16. et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum
17. et scripsit epistulam et misit ei secundum hæc verba dicens
18. rex Alexander fratri Jonathæ salutem
19. audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster
20. et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quæ nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos
21. et induit se Jonathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiæ et congregavit exercitum et fecit arma copiosa
22. et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait
23. quid hoc fecimus quod præoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui
24. scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio
25. et scripsit in hæc verba rex Demetrius genti Judæorum salutem
26. quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus
27. et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum
28. et remittemus vobis præstationes multas et dabimus vobis donationes
29. et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
30. et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus
31. et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimæ et tributa ipsius sint
32. remitto etiam potestatem arcis quæ est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam
33. et omnem animam Judæorum quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum
34. et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniæ et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Judæis qui sunt in regno meo
35. et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa
36. et ut adscribantur ex Judæis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiæ ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni
37. et ex his constituentur supra negotia regni quæ aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut præcepit rex in terra Juda
38. et tres civitates quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ cum Judæa reputentur ut sint sub uno et non obœdiant aliæ potestati nisi summi sacerdotis
39. Ptolomaidam et confines ejus quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
40. et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quæ me contingunt
41. et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
42. et super hæc quinque milia siclorum argenti quæ accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et hæc ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur
43. et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus ejus obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quæ sunt eis in regno meo libera habeant
44. et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis
45. et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Judæa
46. ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde
47. et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
48. et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium
49. et commiserunt prœlium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
50. et invaluit prœlium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die
51. et misit Alexander ad Ptolomeum regem Ægypti legatos secundum hæc verba dicens
52. quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
53. et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra ejus a nobis et sedimus in sede regni ejus
54. et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
55. et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum
56. et nunc faciam tibi quæ scripsisti sed occurre Ptolomaidæ ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti
57. et exiit Ptolomeus de Ægypto ipse et Cleopatra filia ejus et venit Ptolomaidæ anno centesimo sexagesimo secundo
58. et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias ejus Ptolomaidæ sicut reges in magna gloria
59. et scripsit rex Alexander Jonathæ ut veniret obviam sibi
60. et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum
61. et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex
62. et jussit expoliari Jonathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum
63. dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et prædicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione
64. et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus quæ prædicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
65. et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus
66. et reversus est Jonathan in Hierusalem cum pace et lætitia
67. in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum
68. et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam
69. et constituit Demetrius Apollonium qui præerat Cœlesyriæ et congregavit exercitum magnum et accessit ad Jamniam et misit ad Jonathan summum sacerdotem
70. dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus
71. nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum
72. interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua
73. et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
74. ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium
75. et adplicuerunt castra in Joppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Joppe erat et obpugnavit eam
76. et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Jonathas Joppen
77. et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum
78. et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Jonathas in Azotum et prœlium commiserunt
79. et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
80. et cognovit Jonathas quoniam sunt insidiæ post se et circujerunt castra ejus a mane usque ad vesperam
81. populus autem stabat sicut præcepit Jonathas et laboraverunt equi eorum
82. et ejecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
83. et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
84. et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni
85. et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum
86. et movit inde Jonathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria
87. et reversus est Jonathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa
88. et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Jonathan
89. et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines ejus in possessionem