Liber Exodus, 18
1. cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto
2. tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
3. et duos filios ejus quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena
4. alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis
5. venit ergo Jethro cognatus Mosi et filii ejus et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus juxta montem Dei
6. et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Jethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea
7. qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
8. narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus
9. lætatusque est Jethro super omnibus bonis quæ fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum
10. et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Ægyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Ægypti
11. nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos
12. obtulit ergo Jethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israël ut comederent panem cum eo coram Domino
13. altero autem die sedit Moses ut judicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
14. quod cum vidisset cognatus ejus omnia scilicet quæ agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam
15. cui respondit Moses venit ad me populus quærens sententiam Dei
16. cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut judicem inter eos et ostendam præcepta Dei et leges ejus
17. at ille non bonam inquit rem facis
18. stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
19. sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum
20. ostendasque populo cærimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere
21. provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
22. qui judicent populum omni tempore quicquid autem majus fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo judicent leviusque tibi sit partito in alios onere
23. si hoc feceris implebis imperium Dei et præcepta ejus poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
24. quibus auditis Moses fecit omnia quæ ille suggesserat
25. et electis viris strenuis de cuncto Israël constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
26. qui judicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo judicantes
27. dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam