Talált 48 Eredmények: victoria triumphi salus
Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud? (Prophetia Michaeae 6, 9)
Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. (Evangelium secundum Ioannem 4, 22)
et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. (Actus Apostolorum 4, 12)
Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. (Epistula ad Romanos 11, 11)
Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)
et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. (Apocalypsis Ioannis 7, 10)
Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. (Apocalypsis Ioannis 12, 10)
Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: (Apocalypsis Ioannis 19, 1)