Talált 92 Eredmények: timore
et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus. (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. (Liber I Maccabaeorum 10, 8)
Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum: (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)
et nunc, dominator cælorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui, (Liber II Maccabaeorum 15, 23)
Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. (Liber Proverbiorum 1, 33)
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. (Liber Proverbiorum 15, 16)
Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. (Liber Proverbiorum 16, 6)
Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: (Liber Proverbiorum 23, 17)
Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)
Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ; (Liber Sapientiae 5, 2)