Talált 92 Eredmények: timore Dei

  • Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. (Liber Genesis 18, 15)

  • Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum: et absque ullo timore habitetis (Liber Deuteronomii 12, 10)

  • His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. (Liber Deuteronomii 20, 8)

  • atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus. (Liber Iosue 2, 24)

  • Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi. (Liber Iosue 6, 1)

  • terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius, (Liber Iosue 22, 25)

  • Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. (Liber Iudicum 18, 7)

  • Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, (Liber II Samuelis 23, 3)

  • Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. (Liber I Regum 4, 25)

  • Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. (Liber I Paralipomenon 10, 4)

  • Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 30)

  • Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. (Liber II Paralipomenon 19, 9)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina