Talált 167 Eredmények: propositionis panem

  • Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, (Liber Thobis 2, 5)

  • Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. (Liber Thobis 4, 17)

  • Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. (Liber Thobis 4, 18)

  • Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)

  • Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. (Liber Iob 22, 7)

  • Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. (Liber Iob 24, 5)

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. (Liber Psalmorum 36, 25)

  • quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? (Liber Psalmorum 77, 20)

  • Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis. (Liber Psalmorum 77, 24)

  • Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia. (Liber Psalmorum 77, 25)

  • Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. (Liber Psalmorum 101, 5)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina