Talált 34 Eredmények: peccator
Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. (Liber Ecclesiasticus 29, 26)
Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. (Liber Ecclesiasticus 32, 21)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. (Evangelium secundum Ioannem 9, 16)
Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. (Evangelium secundum Ioannem 9, 25)
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)
et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (Epistula I Petri 4, 18)