Talált 235 Eredmények: nocte somnia hereditatem
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: (Actus Apostolorum 18, 9)
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. (Actus Apostolorum 20, 31)
Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari. (Actus Apostolorum 23, 11)
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. (Actus Apostolorum 26, 7)
Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)
Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, (Epistula I ad Corinthios 11, 23)
Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, (Epistula II ad Corinthios 11, 25)
Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)
nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ? (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 10)
Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)
Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 7)
neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 8)