Talált 1481 Eredmények: mea
Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia. (Liber Exodus 13, 2)
Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum. (Liber Exodus 13, 19)
Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum. (Liber Exodus 15, 2)
Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. (Liber Exodus 15, 9)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. (Liber Exodus 16, 4)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ? (Liber Exodus 16, 28)
Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. (Liber Exodus 17, 9)
Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens : (Liber Exodus 17, 15)
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum : (Liber Exodus 18, 19)
Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra : (Liber Exodus 19, 5)
et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea. (Liber Exodus 20, 6)
Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea. (Liber Exodus 29, 43)