Talált 139 Eredmények: longa vita
Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. (Prophetia Ionae 4, 3)
Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. (Evangelium secundum Lucam 12, 15)
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: (Evangelium secundum Ioannem 1, 4)
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)
In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus. (Actus Apostolorum 8, 33)
Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. (Epistula ad Romanos 5, 10)