Talált 415 Eredmények: judicium Pilatus Barabbam multitudo

  • Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi: (Liber Numeri 8, 20)

  • numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? (Liber Numeri 11, 22)

  • Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël. (Liber Numeri 14, 10)

  • Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi. (Liber Numeri 14, 27)

  • Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ. (Liber Numeri 15, 15)

  • oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato: (Liber Numeri 15, 24)

  • Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini? (Liber Numeri 16, 3)

  • Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. (Liber Numeri 16, 41)

  • Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. (Liber Numeri 20, 1)

  • Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. (Liber Numeri 20, 8)

  • Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. (Liber Numeri 20, 30)

  • Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. (Liber Numeri 27, 4)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina