Talált 306 Eredmények: gentes victus by Joshua XII
Et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos: et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. (Prophetia Zachariae 14, 12)
Quod etsi familia Ægypti non ascenderit et non venerit, nec super eos erit: sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)
Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)
hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
et in nomine ejus gentes sperabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 21)
et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. (Evangelium secundum Marcum 13, 10)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. (Evangelium secundum Lucam 21, 24)
et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. (Evangelium secundum Lucam 24, 47)
Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? (Evangelium secundum Ioannem 7, 35)