Talált 168 Eredmények: castra
Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)
Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)
Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. (Liber I Maccabaeorum 5, 37)
et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis. (Liber I Maccabaeorum 5, 39)
si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. (Liber I Maccabaeorum 5, 41)
Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. (Liber I Maccabaeorum 5, 66)
Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda: (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. (Liber I Maccabaeorum 6, 32)
Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. (Liber I Maccabaeorum 6, 51)
Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. (Liber I Maccabaeorum 7, 19)
Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ. (Liber I Maccabaeorum 7, 39)