Talált 169 Eredmények: caritatem gratiam
Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis: (Epistula II ad Corinthios 1, 15)
Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. (Epistula II ad Corinthios 2, 4)
Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. (Epistula II ad Corinthios 2, 8)
Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. (Epistula II ad Corinthios 6, 1)
Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: (Epistula II ad Corinthios 8, 1)
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. (Epistula II ad Corinthios 8, 4)
ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. (Epistula II ad Corinthios 8, 6)
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: (Epistula II ad Corinthios 8, 19)
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)
et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. (Epistula II ad Corinthios 9, 14)
Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: (Epistula ad Galatas 1, 6)