Talált 31 Eredmények: caritas Dei
Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: (Epistula ad Philippenses 1, 9)
Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)
Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. (Epistula I ad Timotheum 1, 5)
Caritas fraternitatis maneat in vobis, (Epistula ad Hebraeos 13, 1)
Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. (Epistula I Petri 4, 8)
Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)
Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: (Epistula I Ioannis 2, 15)
Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? (Epistula I Ioannis 3, 17)
Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. (Epistula I Ioannis 4, 7)
Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)
In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)