Talált 474 Eredmények: audire verba

  • Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. (Apocalypsis Ioannis 21, 5)

  • Et dixit mihi: Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22, 6)

  • Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus. (Apocalypsis Ioannis 22, 7)

  • et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus: Deum adora. (Apocalypsis Ioannis 22, 9)

  • Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus: tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 22, 10)

  • Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus: si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22, 18)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina