Talált 46 Eredmények: amorem proximi

  • Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. (Liber Genesis 11, 7)

  • Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)

  • Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. (Liber Exodus 20, 17)

  • si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, (Liber Exodus 22, 8)

  • jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. (Liber Exodus 22, 11)

  • Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. (Liber Leviticus 18, 20)

  • Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)

  • Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. (Liber Leviticus 20, 10)

  • Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Numeri 27, 11)

  • Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt. (Liber Deuteronomii 5, 21)

  • mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. (Liber Deuteronomii 19, 12)

  • Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam. (Liber Deuteronomii 19, 14)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina