Talált 16 Eredmények: Voluntatis

  • Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei: (Liber I Paralipomenon 22, 7)

  • Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël, (Liber II Paralipomenon 6, 7)

  • Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 10, 15)

  • Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. (Liber II Paralipomenon 22, 7)

  • quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos. (Liber Psalmorum 5, 13)

  • Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. (Liber Psalmorum 106, 30)

  • Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis. (Liber II Maccabaeorum 11, 37)

  • Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ: et locutus sum, et adducam illud ; creavi et faciam illud. (Liber Isaiae 46, 11)

  • Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? (Prophetia Ezechielis 18, 23)

  • Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. (Evangelium secundum Lucam 2, 14)

  • Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 37)

  • nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 11)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina